Freitag, 14. Juni 2019

Lesson 344
Written by Rainer: rainer.lehrer@yahoo.com
Learn languages (via Skype): Rainer: + 36 20 549 52 97 or + 36 20 334 79 74
---------------------------------------
Lesson 344
--------------------------------------------

II) congelatum lactis

Unam aestatem post meridiem Fabia in cinema amplum oppidi ivit. In medio pelliculae longae intervallum fuit et spectatores congelatum lactis potuerunt emere. Generaliter Fabia non emebat congelatum, sed tunc aestum valde sentiens putavit congelatum ei necesse esse. Multi spectatores emere voluerunt et ante puellam vendentem in ordinem iverunt, itaque Fabia quoque exspectavit. Ante Fabiam puer parvus erat et cum is congelatum emere voluit, puellae decem Cent obtulit. Sed congelatum viginti Cent constabat, itaque puella dixit: "Aliud decem Cent quaero." Puer nummum in fundam reposuit, ex alia funda aliud nummum extraxit et hoc puellae obtulit. Nam hoc Fabiam tantum delectavit, ipsa aliud decem Cent solvit.

------------------------------------------------------------------
--------------------------------------------------------------------

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen